monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCV <<<     >>> in Psalmum XCVII

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCVI

1 Psalmus ipsi David, cum terra eius restaurata est.
2 Psalmus ipsi David, constat ad Christum Dominum esse referendum. Sequitur, cum terra eius restaurata est, id est, cum peccatores, qui ab ipso declinaverant errore pravitatis, gratia suffragante ad ipsum defaecata mentis sinceritate redierunt; sicut factum est in Iudaeis, qui post illam impletatem crucifixionis, conversionis sunt gratiam consecuti. Potest et aliter accipi, ut terra restaurata resurrectionis eius videatur indicare mysteria. Mortuum est quippe corpus ipsius lege communi, sed restauratum est in gloriae munere singulari. Quapropter meminerimus hunc psalmum quartum esse de primo eius adventu, per quem mundus noscitur esse liberatus.
3 Divisio psalmi.
4 In primo membro psalmi propheta per resurrectionem Domini, virtutes eius diversa praedicatione describens, idolorum cultores digna increpatione redarguit. Secundo ad Dominum verba convertit, gaudens Ecclesiam catholicam auctori suo recte credidisse. Commonet etiam fideles ut laetentur in Domino, quia consuevit eos eripere qui videntur crudelium insecutionibus subiacere.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae. Videns propheta mundum exsecranda hominum superstitione confusum, laudes Domini mirabili varietate describit, ut infideles agnoscentes verum Deum, ulterius spem in rebus vanissimis non haberent. Factumque est initium, quod et breviter cuncta concluderet, et deliramenta omnia submoveret. Dominus regnavit. Quis ergo alter colendus est, nisi ille qui solus cognoscitur imperare? Sequitur, Exsultet terra. Quid iam remaneat idolis, si universa terra nomen veneretur auctoris? Terra enim sensibilis lapidem non debet adorare brutissimum: quia ipse sibi negat effectum [ed., affectum] qui ab insensatis petit auxilium. Unus tamen lapis est angularis, qui spiritualiter coli debeat et timeri. Adiecit, laetentur insulae multae. Regnante itaque Domino per totum mundum, dispositae laetentur Ecclesiae: quae merito insulis comparantur, quia mundi fluctibus ambitae circumlatrantium persecutionum numerositate tunduntur. Sed sicut istae saevientibus fluctibus nesciunt laedi, ita nec sanctae Ecclesiae perturbationibus adversariorum probantur imminui; quin potius illos suis cautibus frangunt, qui in eas undosis culminibus irruerunt. Et vide quia dicit, multae, non, omnes, propter haereticas pravitates, quae erroribus suis ecclesiarum nomen imponunt.
7 (Vers. 2.) Nubes et caligo in circuitu eius; iustitia et iudicium correctio sedis eius. In hoc versu qualis sit Dominus impiis religiosisque narratur. Nubilosus et caliginosus cernitur indevotis, dum cordi tenebroso nulla claritate resplendet; sicut lippis oculis sol umbrosus aspicitur: quia nebulas illas non habet origo luminis, sed debilitas contracta carnalis, sicut ipse dicit in Evangelio: Ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant [Ioan. IX, 40]. Contra subsequitur, iustitia et iudicium. Hoc illis videtur Dominus, qui sunt puro corde mundissimi, quos bene correctionem vocavit, quia errore pravitatis exuti, sedes sunt Domini Salvatoris, quos ille sua maiestate iam possidet, sicut legitur: Sedes sapientiae anima iusti. Ordo autem verborum talis est, sedis eius correctio; revera, quia tortis mentibus non potest insidere iustitia. Et nota quod per istum et quatuor versus alios qui sequuntur, adventus Domini primus variis allusionibus indicatur. Quae figura dicitur characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur.
8 (Vers. 3.) Ignis ante ipsum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Ante adventum Domini ignis praecessit, quando praedicatione prophetarum infidelium corda fremuerunt; ut iracundiae ardore succensi, de praedicantium nece tractarent. Ipse est ergo ignis qui ante ipsum praeibit, sed suos potius consumpsit auctores, sicut Isaias propheta dicit: Et nunc ignis adversarios consumet [Isai. XXVI, 11]. Sequitur, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Inflammabit (sicut diximus) ad indignationem pertinet, et subitum animi calorem, quem illo tempore sanctae Ecclesiae patiebantur inimici. In circuitu, undique debemus advertere, quia dum pauci essent praedicatores, adversariorum erat circumdans et innumerabilis multitudo.
9 (Vers. 4.) Illuxerunt fulgura eius orbi terrae: vidit, et commota est terra. Pulcherrima nimis facta est aptaque comparatio. Nam sicut commotae nubes atque collisae (sicut physici dicunt) fulgura iaculantur, ita prophetarum verba veritatis indicia lampaverunt. Denique eos in Scripturis divinis frequenter legis nubibus comparatos, ut est illud: Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]. Intendamus etiam quod hic iterum schema terrae (sicut in superiori psalmo iam dictum est) in orbe descriptum est. Ipse est enim orbis qui appellatur et circulus. Circulus autem est (sicut geometrici definierunt) forma plana, quae ex una circumducta linea continetur, ad quam ab uno puncto de his quae in medio formae constituta sunt, omnes deductae rectae lineae aequales sibi invicem sunt. Qua complexione recognita, valde nota nobis efficitur forma terrarum. Significatur etiam totus mundus et per directam lineam coeli, quae diametros mundi ab astronomis vocitatur, ut est illud: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini [Psal. CXII, 3]. Linea autem intelligibilis est longitudo sine latitudine, a puncto inchoans, in punctum desinens. Punctum vero est cuius pars nihil est. Meminisse ergo debemus quod haec omnia, sive punctum, sive linea, sive circulus, sive trigonus, sive quadrangulus, vel alia huiusmodi theoremata, quoties ad aspectum veniunt, corporalibus definitionibus concludantur, id est sensibilibus: quoties vero sola mente capiuntur, intelligibilia tantum esse non dubium est. Quorum notitiam pleniorem in libris geometricae disciplinae, diligens lector, invenies. Sequitur, vidit et commota est terra. Vidit terra, illud significat, quoniam homines Verbum Domini cordis lumine cognoverunt. Commota est, magnae praedicationis novitate perterrita est; ut deprehenderet se insensata idola colere, dum haberet adorabilem Dominum summum Creatorem.
10 (Vers. 5.) Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini tremuit omnis terra. Hic montes significant homines qui et saeculi huius altitudines appetunt, et insensata superstitione durescunt. His mirabiliter comparata est cera liquens, quoniam tanto facilius in poenitentiam defluunt, quanto [mss., quanta] se duritia immobiles esse crediderunt. Nam cum dicit, a facie Domini, ostendit unde sicut cera fluxerunt montes; quod et in alio psalmo legitur: Nec est qui se abscondat a calore eius [Psal. XVIII, 7]. Sed cum repetit, a facie Domini tremuit omnis terra, illos significat qui ipsius miseratione conspecti, ad satisfactionis remedia pervenerunt. Quod hodieque fieri comprobamus, cum potestates saeculi, vel pagani, vel haeretici vocati, damnantes superstitiosum votum, divinum magis eligunt subire servitium.
11 (Vers. 6.) Annuntiaverunt coeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius. Post nubes praedictas, quas intelligi diximus in prophetis, venit ad coelos, quos apostolos debemus advertere, quorum praedicationibus sanctis iustitia Domini mundo salutaris innotuit. Sequitur, et viderunt omnes populi gloriam eius. Viderunt hic, non carnalibus oculis, sed cordis lumine debemus accipere. Gloria enim audiri, non videri solet; nam et alibi legitur quod sic intelligendum est: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti [Ioan. I, 14]. Sive, ut quidam volunt, praeconspicabilis [ed., perspicabilis] Domini significatur adventus. Intueamur etiam huius Domini quam diversis modis primus indicetur adventus. Dixit ignem, dixit fulgura, dixit montes, dixit coelos; et per haec omnia unum votum est annuntiare Dominum Salvatorem. Quod schema dicitur aenigma, id est obscura sententia, quando aliud dicit, et aliud vult intelligi.
12 (Vers. 7.) Confundantur omnes qui adorant idola, qui gloriantur in simulacris suis: adorate eum, omnes angeli eius. Adventu Domini prophetato, idolorum cultores increpat, qui tanta manifestatione declarata, non erubescunt adhuc colere nescio quas ineptias. Idolum quippe dictum est, quod ipsum sit dolum, id est, hominum falsitate repertum. Simulacrum, a simulatione sacra compositum, quod illis detur honor alienus. Sic utraque fugienda ipsorum nominum interpretatione declarantur. Et quoniam spiritus immundi se cupiunt adorari, dum falsos sibi honores vindicant, quos eorum iniquitas non meretur accipere, vide quid sequitur: Adorate eum, omnes angeli eius. Bonus enim angelus adorat Dominum, quia recto corde suum cognoscit auctorem; nec se ab hominibus adorari permittit, sicut in Apocalypsi angelus Ioanni procidenti ad pedes suos dicit: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum [Apoc. XIX, 10]. Mali enim praecipiunt se adorari, sicut in Evangelio Satanas dixit Domino Christo, cum eum assumpsisset in montem, et ostendisset regna mundi: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me [Matth. IV, 9].
13 (Vers. 8.) Audivit, et laetata est Sion; et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine. Venit ad secundum membrum, in quo conversus ad Dominum propheta laetus exsultat: quia Sion, id est Ecclesia catholica iudicia Domini puro corde percepit. Nam verbum qui crediturus audit, se audiisse laetatur; qui vero subdola mente perceperit, contristatus abscedit: quia contra voluntatem suam quod non esset crediturus audivit. Sion (sicut saepe diximus) mons est Ierosolymis constitutus, cuius interpretatio significat speculationem: quae bene sanctae datur Ecclesiae, quoniam in contemplativa virtute praesentem Dominum semper aspectat. Sequitur, et exsultaverunt filiae Iudae. Filiae Iudae significant religiosas mentes probatasque personas; quae ideo filiae Iudae dicuntur, quoniam Christo credere maluerunt, quae ex origine Iudae descendisse monstrantur [ms. G., qui, etc., monstratur], unde dicti sunt et Iudaei. Et quare laetata sit Sion consequenter exponitur, propter iudicia tua, Domine; id est, quia tristitiam servorum tuorum convertis in gaudium, et superbum diabolum humilitatis virtute prosternis.
14 (Vers. 9.) Quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. Supra omnem terram, hic bene intelligimus peccatores; supra omnes deos, iustos homines competenter advertimus, quos deos recte dici frequenti expositione probatum est. Sive quoniam per haec duo significat eum et terrenis creaturis et coelestibus imperare; sicut et alius psalmus dicit: Quoniam omnia serviunt tibi [Psal. CXVIII, 91].
15 Vers. 10. Qui diligitis Dominum, odite malum. Custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Videtur et hic categoricus syllogismus ita posse formari: Sancti diligunt Dominum, quoniam custodit Dominus animas eorum, et de manu peccatorum eripit eos; omnes qui diligunt Dominum, quoniam custodit Dominus animas eorum, et de manu peccatorum eripit eos, odiunt malum: sancti igitur odiunt malum. Nunc psalmi verba tractemus. Hic bonos alloquitur et fideles, ut a diaboli malitia segregentur; ipse enim iure dicitur malus, per quem venit omne peccatum. Quid est ergo Dominum diligere? odisse diabolum; quia, sicut scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Quae figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, constans dissimilibus membris. Et ne quis diabolum timuisset offendere, sequitur, custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Iam nemo dubitet odisse malum, quando Dominus animas cognoscitur custodire sanctorum. Sed vide quia dicit animas, ne te teneres [ms. A., ne tenderes] ad corpora, quae passim tradit ad poenas, ut martyribus reddat coronas. Liberat enim de manu peccatorum animas, quando eas non sinit aliqua pravitate subverti, sed ita illaesas eripuit, quemadmodum sibi beneplacitas esse cognoscit.
16 (Vers. 11.) Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia. Iusto dicit ortam lucem, id est verissimam fidem; ut illuminatus talia credat, quae eum ad coelorum regna perducant. Est quidem et sanctorum lux ista communis, quam indiscrete vident et homines et iumenta. Sed illa lux eorum propria dicitur, quae Christo Sole praestatur: de qua dicturi sunt impii: Erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et Sol non est ortus nobis [Sap. V, 6]. Rectis vero corde oritur sine dubitatione laetitia, quando, Deo praestante, talia gerunt, quae sibi profutura cognoscunt. Sic et in isto loco indicatum est quia muudi amatores nec firma laetitia, nec vero lumine perfruuntur.
17 (Vers. 12.) Laetamini, iusti, in Domino, et confitemini memoriae sanctitatis eius. Cum superius dixerit quae bona iusti (Domino praestante) suscipiant, nunc iterum ipsos commonet, ut in Domino laetari debeant, non in humano desiderio, aut in huius saeculi ruinosa iactantia, sicut ait Isaias propheta: Non est gaudere impiis, dicit Dominus [Isai. XLVIII, 22]. Confitentur autem iusti memoriae sanctitatis eius, quando in illo regno perpetuo fuerint collocati: recordantes de quanta clade huius saeculi (Domino miserante) sint subtracti.
18 Conclusio psalmi.
19 Consideremus hunc psalmum quam salubri nos institutione componat. Ab idolorum culturis prohibet, unde aeternam mortem potuissemus incurrere. Laudes Domini competenter insinuat, unde vita nostra sine dubitatione succedat. Docet afflictiones non pavescere, nec mala huius saeculi formidare. Omnia enim periculosa, omnia mortifera magno compendio possumus evadere, si salutis nostrae diligamus auctorem; sicut dicit Apostolus: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; deficimus, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali [II Cor. IV, 8, 9, 10], et caetera quae Doctor egregius ad instruendum humanum genus salutariter noscitur elocutus.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum XCV <<<     >>> in Psalmum XCVII
monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > ARCADIUS ET HONORIUS XLI. > 5 > 131 > 10 > 1 > 96